qualcuno sa per caso il latino ??? sono proprio nei casini
mi serve per domani perchè ho l'ultima interrogazione
Cum Bacchus in indiam iter faceret, Silenus; a quo educatus erat et qui eum comitabatur, aberravit a via et a rege Mida hospitio acceptus est.Qui ei ducem dedit, qui eum ad Bacchum reduceret. Bacchus, ut Midae gratiam referret, ei potestatem dedit ut quidquid vellet a se peteret. Qui, pecuniae avidus petivit ut quae tetigisset, ea aurum fierent. Quod cum impetravisset, quidquid tetigerat aurum fiebat. Si pomum ex arbore demebat, statim pomum aurum fiebat; si manus liquidis undis lavabat, unda de manibus defluens aurum erat. Ubi aliquid edere et bibere incipiebat, statim cibus et potus aurei fiebant. Sic miser Midas vehementi fame laborabat et quas divitias prius optaverat, eas effugere cupiebat. Postremo, manus ad caelum tollens. "Peccavi-inquit-Bacche.Mihi veniam da et specioso dono me libera". Tunc Bacchus eum hortatur ut in flumine Pactolo se abluat.Cum corpus Midae attigisset aquam fluminis, color eius aureus factus est, sed rex pernicioso dono, quod improvide petiverat, liberatus est